- SORTIUM Praefectus
- SORTIUM PraefectusHebr. Gap desc: Hebrew, munus fuit apud Hebraeos in Templo celeberrimum, ad id constitutum, ut ministeria sacra rite distribuerentur. Cum enim ministeria Templi universa ex sortitione peragenda essent, scil. iuxta ephem eriarum vices (quôlibet summô manê conveniebant in Liskat hagazith (de quo loco vide supra) et induebant ibi vestes sacras Sacerdotes illi omnes, qui ephemeriae praesentis essent. Iam vero ut quisque suum officium satis dignosceret, collocabantur illic in gyro universi, quos sic intuens Praefectus Sortium, pro arbitratu suo, uni eorum pileum ademptum sibi imponebat: quod in signum dabatur, ut sortiendo is velut terminus a quo reliquis fieret. Dein consentiebant in numerum aliquem, tum ministeriis diurnis integris, tum sortitioni, idoneum, sortesque inibantur IV. Prima de Altari purgando, apparando et igne struendo. Secunda, de immolationibus aliisque Sacrificiorum sollennibus plerisque. Tertia, de Suffimentis. Quarta, de levandis membris Sacrificii in Altare. Quô factô δακτυλοτονίᾳ institutâ, Praefectus incipiebat numerare ab eo, cuius pilcum exuerat etc. Qua de re aliquid iam dictum supra, ubi de Digitis et Numerandi ratione: reliqua vide apud Io. Seldenum de Synedr. vett. Ebr. l. 3. c. 11. §. 4. Apud Romanos Sorte quoque provinciae divisae, Iudicesque lecti. Unde, ut de his solum verbum addam, Iudicia seu Iudices sortiri, Iudices legere est:o quod quaesitoris erat, coniectis omnium Iudicum nominibus in urnam, eum numerum educere qui lege, quâ iudicium exercebatur, definitus erat: inde Reiectio et postea Subsortitio, Ioh. Frid. Gronov. ad Herculem fur. Senecae v. 732.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.